Iacobus Nelson Barker

Pagina titularis partiturae The Indian Princess, or La Belle Sauvage, ludi musici Ioannis Bray ad libellum Barkeranum de vita Pocahontas compositi.

Iacobus Nelson Barker (natus 17 Iunii 1784; mortuus 9 Martii 1858) fuit miles, scriptor scaenicus, et politicus Americanus. Gradum maioris in exercitu bello anni 1812 tenebat, decem ludos scaenicos perfecit, munusque praefecti Philadelphiae quater sustinuit, annis ab 1820 ad 1824, quod munus Ioannes Barker pater antea sustinuerat, annis ab 1808 ad 1810, et ab 1812 ad 1813.

Barkerana litterarum opera dramata indigena suadebant,[1] dicentia scriptores Americanos primam nationis historiam magis magisque vindicare velle.[2] Argumenta eius ludorum in locis Americanis ponuntur, quod illo tempore inusitatum erat,[3] et Barker inter scriptores scaenicos primae aetatis auctorum Americanorum habetur.[4] Sciebat quidem suos ludos identitatem nationalem formare posse, libera conscientia Americana creanda. Credebat, ut in Philadelphia Democratic Press affertur, theatro esse finem superiorem, "ad animum libertatis alendum, et ad factiones certantis in communi libertatis amore reique publicae devotione coniungendas."[5]

  1. Miller 2007.
  2. Bryer et Hartig 2004.
  3. Bryer et Hartig 2004.
  4. Bryer et Hartig 2004.
  5. Anglice: "to keep alive the spirit of freedom; and to unite conflicting parties in a common love of liberty and devotedness to country."

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy